#I Reg. XV#Gen. XLIX#Exod. XVIII#I Paral. II
Tunc ait Samuel ad Saul: Haec dicit Dominus: Demolire Amalec, et universa ejus, quia restitit Israeli, cum ascenderet de Aegypto. Jumenta quidem voluit Dominus interfici, ut nec in aliquo memoria Amalec superesset. Sunt qui dicant illos maleficos fuisse, et in pecudes se vertendi habuisse peritiam; et ideo ne sub forma pecudum evaderent, etiam pecudes periisse. Et recensuit Saul ducenta millia peditum, et decem millia virorum Juda. Nota quod fere ubique dicuntur viri Juda, quam potiores caeteris. Unde alibi: Catulus leonis Juda. Cumque invaderet Saul Amalec, dixit Cinaeo: Recede ab Amalec, ne involvam te cum eo, quia tu fecisti misericordiam cum Israel. Jethro enim qui, et Raguel et Cis dictus est, bonum consilium dedit Moysi, cujus domus habitabat in Amalec, praeter filios Obab, et egressi sunt Cinaei, et deinceps habitaverunt in Israel. Ex his ortus est Rechab, ut in Paralipomenon legitur: Hi sunt Cinaei, qui venerunt de calore domus patris Rechab. Tunc percussit Saul Amalec in ore gladii, id est in vastatione quasi devoratione; vel est locutio, id est in gladio, et pepercit Saul Agag regi Amalec, et optimis armentorum. Et ait Dominus ad Samuelem: Poenitet me quod fecerim Saul regem. Et oravit Samuel pro eo Dominum tota nocte. Cumque accepisset quod Saul erexerat sibi fornicem triumphalem in Carmelo, juxta superbiam gentium, quae faciebant figi arcum de myrtis, et palmis, et olivis, in signum victoriae, descendit ad eum in Galgala, et occurrit ei Saul. Cumque culpasset eum quod quidpiam reservasset de Amalec, in excusationem sui dicebat populum reservasse optima ad offerendum Domino in gratiarum actionem. Cui Samuel: Melior est obedientia quam victimae. Super bonos delectatur Deus, et non super sacrificia, praesertim si obtulerint quae decreverat Deus perire. Et Saul: Peccavi: sed hac vice porta peccatum meum, id est ora et satisfac pro me, vel dimitte mihi. Cui Samuel: Projecit te Deus, ne sis rex super Israel. Cumque vellet abire Samuel, apprehendit eum Saul per summitatem pallii ejus, quae scissa est, et ait Samuel: Sic scidit Dominus regnum a te hodie, id est a tua posteritate. Cumque simul adorassent Dominum, praecepit Samuel adduci ad se regem Agag, et oblatus est ei pinguis et tremens. Et dixit ad Samuel Agag: Siccine separat amara mors, quasi diceret: Mirum est quod sic te concutit mors, et separavit animam tuam a te. Quidam dicunt, duas dictiones separavit, et supplent, adversum te; vel, secundum aliam litteram, et dixit Agag: Sic me separat amara mors. Quasi dicat: Mors quae separaverat a me meos, amarissime separat me ab hominibus. Et concidit eum Samuel in frusta, et abiit in Ramatha. Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa; et non vidit Samuel ultra Saulem, in habitu scilicet regio; nam in prophetico postea vidit.